← Table of contents
Roma nella memoria e nelle immaginazioni del Medio Evo vol. II

Note 11 — CAPITOLO XII. Trajano.

Reading edition

Legitur etiam penes easdem Anglorum Ecclesias, quod Gregorius per forum Trajani, quod ipso quondam pulcherrimis aedificiis venustaret, procedens, judicii ejus, quo viduam consolatus fuerat, recordatus atque miratus sit: quod scilicet, sicut a prioribus traditur, ita se habet. Quodam tempore Trajano ad imminentis belli procinctum vehementissime festinanti, vidua quaedam processit debiliter dicens: Filius meus innocens, te regnante peremptus est: obsecro, ut quia eunt mihi reddere non vales, sanguinem ejus legaliter vindicare digneris. Cumque Trajanus, si sanus reverteretur a proelio, hunc se vindicaturum per omnia responderet, vidua dixit: Si tu in proelio mortuus fueris, quis mihi praestabit? Trajanus dixit: Ille qui post me imperabit. Vidua dixit: Et tibi quid proderit, si alter mihi justitiam fecerit? Trajanus respondit: Utique nihil. Et vidua: Nonne, inquit, melius tibi est, ut tu mihi justitiam facias, et tu pro hoc mercedem tuam recipias, quam alteri hanc transmittas? Tunc Trajanus ratione pariter, pietateque commotus, equo descendit, nec ante discessit, quam judicium viduae per semel imminens profligaret. Hujus ergo mansuetudinem judicis asserunt Gregorium recordatum ad sancti Petri Apostoli Basilicam pervenisse: ibique tamdiu super errore tam clementissimi Principis deflevisse, quousque responsum sequenti nocte cepisset, se pro Trajano fuisse auditum, tantum pro nullo ulterius pagano preces effunderet.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings