Note 363 — CAPITOLO VI. La potenza di Roma.
Reading edition
Nel Colosseo la pone Alessandro Neckam (De laudibus divinae sapientiae, dist. Vª, v. 289-308):
Delicias operum si quaeris, cerne colossum Et quam tutata est Iuno moneta domum. A cultu solis nomea sumpsisse colossum Fertur, materiam nobilem vicit opus. Gemmas sidereas rutilantes igni micanti Coelum stelliferum vincere posse putes. Ars vires experta suas contendere secum, Si laudes operis consulis, ausa fuit. Quaelibet hic propria regio signata figura, At medium tenuit inclita Roma locum. Reginam decuit vultus, reverentia, sceptrum, Praefulgens vestis, et diadema decens. Insidias si gens Romanis ulla parabat, Vulto detexit ejus imago scelus; Vertice demisso, defigens lumina terrae, Sese declarans criminis esse ream. Et pulsata manu statuae campanula, plebem Accivit, populus arma fremebat ovans. Haec opus humanus labor, ars, industria, virtus, Ingenii laudem censuit esse suam.
Nel De naturis rerum, l. II, c. 174, Alessandro Neckam parla similmente della Salvatio, ma non dice dove fosse. Nel Colosseo la pone inoltre il Ramponi: «Templum namque in urbe Roma factum erat, quod totius orbis existebat caput, mirabili modo constructum pariter et fabricatum, magne latitudinis et immense altitudinis, quod dicebatur Colideus, quia dii ibi colebantur. In hoc vero Collideo erat congregatio statuarum deorum omnium gentium in sublimi parte ipsius templi, in secretissimo loco existentium, tintinnabulum vero ad collum uniuscuiusque statue appendebat, et sacerdotes die ac nocte semper vicissim vigilantes eas custodiebant. Illa vero gens qui rebellis contra Romanum imperium consurgere conabatur, et censum statutum Romano imperio dare recusabat, statua illius gentis, per artem magicam a poeta, scilicet a Virgilio constructa, statim commovebatur, et tintinnabulum, quod in collo eius habebat, illico resonabat. Qualis statua ipsius gentis nomen habens in caput scriptum, sacerdotes vero tintinnabulum audientes ad urbis Romane pretores velocissime proficisci properabant, superscriptionem et ipsius gentis nomen in scriptis eis deferentes, et tunc ipsi pretores exercitum militum et virorum pugnatorum prout res postulabat ad gentem illam subiugandam festinanter mittere properabant». Lo stesso ha Uguccione da Pisa (Hugwitio, Hugutio), il quale chiude la sua breve descrizione dicendo: «Tali arte Romani Trojani mundum subjugabant» (V. Du Cange, Glossarium, s. v. Coliseum). Andrea Ratisbonense nella sua Cronaca copia Uguccione (Ap. Eocard, Corp. histor. m. ae., t. I, col. 1941). Egli chiude la sua breve descrizione dicendo: «Tali arte Romani totum mundum sibi subjugaverunt».