← Table of contents
Roma nella memoria e nelle immaginazioni del Medio Evo vol. I

Note 202 — CAPITOLO III. La fondazione di Roma.

Reading edition

Cito direttamente dal manoscritto che si conserva nella Nazionale di Firenze, F. 33 v.: «In almachia idest iuxta sanctam manam cosmedinam: et est meta, quae ut dicitur fuit sepulchrum Remuli: qui mandato Romuli in Jano mortuus fuit: et de meta praedicta: sicut iam dixi, dubito quod non fuit Remuli per Romulum facta: quia illis temporibus Romulus et sui non erant tantae potentiae: aliam ethimologiam sibi non invenio de qua quidem tacere poposci: sed sit quod vult, mirae pulchritudinis fuit in lapidibus marmoreis tabulata. De quibus tabulis ornatum et constructum fuit ornamentum sancti petri per Constantinum consistentem Imperatorem». La forma Remulus invece di Remus, foggiata per assimilazione su quella di Romulus, s'incontra frequentemente nel medio evo. Del sepolcro di Remo così si dice in un codice Cottoniano dei Mirabilia (Faustina, A, VIII, f. 149 v.): «Prope portam Capenam, que vocatur porta sancti Pauli, iuxta murum urbis, inter portam predictam et montem testarum, sepultus est Remus, frater Romuli. Sepulcrum vero suis lapidibus magnis tabulatum est in altitudine magna, quod in muro coniunctum est. Quia statutis Romuli, quibus consenserat, voluit subiacere, et quia idem Remus incidit in statutum, capite truncatus, sub muro sepultus est. Sepulcrum vero eius ad perpetuam rei memoriam, tum quia frater Romuli erat, tum quia contra statutum fleri non licebat, solempniter constructum est».

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings