Note 8 — APPENDICES
Reading edition
“Sed antequam ad reliqua perveniamus, de his praetermittere non debemus qui, pro amore sanctissimae expeditionis, per ignota et longissima aequora Mediterranei et Oceani navigare non dubitaverunt. Etenim Angli, audito nomine ultionis Domini in eos qui terram Nativitatis Iesu Christi et apostolorum eius indigne occupaverant, ingressi mare Anglicum, et circinata Hispania, transfretantes per mare Oceanum, atque sic Mediterraneum mare sulcantes, portum Antiochiae atque civitatem Laodiciae, antequam exercitus noster per terram illuc veniret, laboriose obtinuerunt. Profuerunt nobis eo tempore tam istorum naves, quam et Genuensium. Habebamus enim ad obsidionem, per istas naves et per securitatem eorum, commercia a Cypro insula et a reliquis insulis. Quippe hae naves quotidie discurrebant per mare, et ob ea Graecorum naves securae erant, quia Sarraceni eis incurrere formidabant. Quum vero Angli illi vidissent exercitum proficisci in Iherusalem, et robor suarum navium a longinquitate temporis imminutum, quippe quum usque ad triginta in principio naves habuissent, modo vix decem vel novem habere poterant, alii dimissis navibus suis et expositis, alii autem incensis, nobiscum iter acceleraverunt.” H. C. Oc., iii, pp. 290-291.