Note 15 — APPENDICES
Reading edition
“Abscesserant interea ex castris, exosi taedia, comites, Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium egestatis, Normannus ad Anglos spe dominationis. Angli ea tempestate Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cuius fines vagus populabatur exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes. In hac formidine Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit fidelem domino suo virum, cui se manciparent, asciscere; iugo Normannico se subtraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae: gentis illius fidem experti et munera, facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes, ingressus Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen, dum opulentiam nactus, aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus baccho, cerere, et multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem, vicinam, Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat, et Alexio serviebat. Sed nec sic excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur; tertio, sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum commeatio, quam comiti ministrare Laodicia veniens debebat.” H. C. Oc., iii, p. 649.