Note 407 — Chapter VII · FOURTH PERIOD OF HUMANISM
Reading edition
Tot proceres Romam, tam longa struxerat ætas, Totque hostes et tot sæcula diruerant; Nunc Romam in Româ quærit reperitque Raphael; Quærere magni hominis, sed reperire Dei est. Celio Calcagnini.
Quod lacerum corpus medicâ sanaverit arte, Hippolytum Stygiis et revocarit aquis, Ad Stygias ipse est raptus Epidaurius undas; Sic pretium vitæ mors fuit artifici. Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam Componis miro, Raphael, ingenio, Atque urbis lacerum ferro, igne, armisque cadaver Ad vitam antiquum jam revocasque decus, Movisti Superum invidiam; indignataque mors est Te dudum extinctis reddere posse animam, Et quod longa dies paullatim aboleverat, hoc te Mortali spretâ lege parare iterum. Sic miser heu primâ cadis intercepte juventâ: Debere et morti nostraque nosque mones. Baldassare Castiglione.