← Table of contents
Religion and the rise of capitalism

Note 88 — Chapter I · THE MEDIEVAL BACKGROUND (continued 2)

Reading edition

Canterbury and York Soc., Registrum Thome Spofford, ed. A. T. Bannister, 1919, p. 52 (1424); and Surtees Society, vol. cxxxviii, The Register of Thomas of Corbridge, Lord Archbishop of York, ed. Wm. Brown, 1925, vol. i, pp. 187-8: “6 kal. Maii, 1303. Wilton.’ Littera testimonialis super purgacione domini Johannis de Multhorp, vicarii ecclesie de Garton’, de usura sibi imposita. Universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, pateat per easdem quod, cum dominus Johannes de Multhorp’, vicarius ecclesie de Garton’, nostre diocesis, coram nobis Thoma, Dei gracia, etc., in visitacione nostra super usura fuisset notatus, videlicet, quod mutuavit cuidam Jollano de Briddale, ut dicebatur, xxxiij s. iiij d., eo pacto quod idem vicarius ab eo reciperet per x annos annis singulis x s. pro eisdem, de quibus eciam dictum fuit quod prefatus Jollanus dicto vicario pro octo annis ex pacto satisfecit et solvit predicto; eundem vicarium super hoc vocari fecimus coram nobis et ei objecimus supradicta, que ipse inficians constancius atque negans se optulit in forma juris super hiis legitime purgaturum. Nos autem eidem vicario purgacionem suam cum sua sexta manu vicariorum et aliorum presbiterorum sui ordinis indiximus faciendam, quam die Veneris proxima ante festum apostolorum Philippi et Jacobi (April 26), anno gracie mºcccº tercio, ad hoc sibi prefixo, in manerio nostro de Wilton’ super articulo recipimus supradicto, idemque vicarius unacum dominis Johanne, rectore ecclesie B.M. juxta portam castri de Eboraco, Johanne et Johanne, de Wharrum et de Wyverthorp’ ecclesiarum vicariis ac Roberto, Johanne, Alano, Stepheno et Willelmo, de Nafferton’, Driffeld’, Wetewang’, Foston’ et Wintringham ecclesiarum presbiteris parochialibus fidedignis, de memorato articulo legitime se purgavit; propter quod ipsum vicarium sic purgatum pronunciamus et inmunem sentencialiter declaramus, restituentes eundem ad suam pristinam bonam famam. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.”

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings