Note 1 — COMMENTATIO
Reading edition · Edition 2
(1) Hoc nomen apud Fabricium in Biblioth. lat. Tom. II, pag. 174, invenio scriptum, Schweinheim. Ed.
(2) Et hoc innuit Fabricius Biblioth. T. II, p. 174. Ed.
(3) Fabricius, l.l. ante hunc annum ea notat: «quæ in Silium elucubrarunt P. Mantopolita, Pomponius et Domitius Calderinus, neminem novi, qui typis exscripta viderit.» Ed.
(4) Ea acerbius et iniquius dicta sunt. Non enim locum hic habent ea poetæ verba: Et crimine ab uno Disce omnes. Quod si Lefebvre, omni exuta urbanitate, Germaniæ Doctos indigne et injuriose insectatus est, eum clarissimo Ruperti castigandum trado; sed non æquum est omnes Gallos unius ob noxam eadem pœna teneri. Neque in uno homine sita et circumclusa est Gallica elegantia; immo Nostri omnes qui rei literariæ student, modeste et vere fatentur maximam sibi lucem affulgere a Germanis, quorum summam eruditionem, acumen ingenii subtilissimum, et acrem in laboribus patientiam nunquam satis admirari possum. Ed.
(5) Nullus Silii e Biblioth. Regia Paris. codex, quem viderim, habet hos versus. Leguntur tantum modo in parvo libro (no 8206), qui non Silium continet, sed multa e diversis scriptoribus loca excerpta. Immo qui illo loco præmittitur titulus, opinionem Cl. Lefebvre nullo modo confirmat; ea enim, quantum oculi mei valent, verba sunt: «Oratio hæc in Africa dicta fuit primo, et fuit Magonis, fratris Hannibalis, qui tempore belli Punici secundi, dum cum Liguribus bellum gereret, fuit apud Gemeam vulneratus, in Africam rediens, dum esset apud Saguntum (sic), vicinus morti sic locutus est, in fine VI Lybiæ Africæ.» Extrema hæc verba plane Petrarcham indicant, non vero Silium; hinc tamen fragmentum hoc a Cl. Lefebvre desumptum patet, quum in charta quam ipse juxta apposuit et signavit, propria manu exscriptum sit, et Silio attributum. Ed.