Note 1 — COMMENTATIO
Reading edition · Edition 2
(1) Vossius de histor. lat. I, 29: «Illud etiam, inquit, cogitare nos oportet, non a prima se adolescentia huic studio dedisse, sed jam annis gravem atque ætate languescentem: ita ut difficile omnino foret, tum demum discere, quo pacto liber præcipitandus sit spiritus, sic ut quodammodo furenti animo vaticinari videaris.»
(2) Conf. III. Wolf. ad Demosth. orat. adv. Leptinem, Proleg. pag. 38... 40.
(3) Cel. Heyne in Præf. ad Virg. T. I, p. 23, edit. nost. hæc optat: «Omnino velim mihi aliquem dari, qui a Silii Italici, Valerii Flacci, Statii et Lucani, Ausoniique et Claudiani lectione recens studium suum ad Virgilium convertat! non ut ille loca similia et parallela inani ac vana ambitione congerat; verum poetæ illi, quos ad Virgilium se composuisse totos manifestum est, dum non modo in carminum ratione et ordine, verum in ipsa quoque elocutione, in singulis versibus ac verbis, exprimere eum laborant, sæpe interpretationem locorum Virgilianorum suppeditant.» His adjicio verba Vossii de hist. lat. I, 29, p. 144: «Non plane Silio adulatur Martialis, quum os ei tribuit magnum facundumque. Quod si de puritate etiam, sermonisque Romani castimonia certare lubeat; nulli illorum cedat, quos ea, vel proxima, vidit æstas.»
(4) In Diss. de Silio. Ital. §. 13.
(5) Huc spectant inpr. lib. III, 222... 405, et VIII, 356... 616.