← Table of contents
Punicorum Libri Septemdecim

Note 1 — COMMENTATIO

Reading edition · Edition 2

(1) Vid. Martial. epigram. infra landata, inprim. XI, 51, et Alex. Rossæi integer lib. I, Virgilii triumphantis.

(2) Hanc laudem ipsi tribuit Voss. de histor. lat. I, 29.

(3) Ita judicabat Cellar. in diss. de Silio Italico §. 12 et 13. Confer Præfat. Lefeb. cujus hæc verba sunt: «Dolebas quidem, eruditissime Villosoni, et ipse quoque dolebam, angebanturque, quibus non vapida mens, non obtusi hebetesque animi sensus, poetam consularem, cui sincerus sermo, superbissimisve non ingrata latinitas; grande, ornatum, copiosissimum dicendi genus, reconditissima doctrina; qui non, ut Virgilius, latrones, umbratilesque tantum pugnas, sed heroas totius orbis maximos, horrendas strages ipsiusque Romæ prope desperatæ et triumphantis fata digne canit, adhucdum mole errorum premi, obrui... Ipsum certe non minus amabis, quam Martialis, Pomponius, Jos. Scaliger, Muretus, Modius, Lernutius, Vossius, Heinsius, Huetius, Gronovius, Cellarius, Crusius; quibus non minimus accedit Cl. Brotier, cui Silius in deliciis. Quales autem, quantique in literis hi athletæ! quid contra tam insignes viros effutiet barbara hæc nostri ævi nasutorum trossulorum caterva, cui nil, nisi sua futilis levitas, risusque Sardonius, placere potuerit? Cum talibus ne sit tibi, ne sit mihi amplius bellum. Sinamus nugas blatiant blaterones, quibus indulgentior Plinius arborem suspendio eligendam permittebat. Ridebat quippe vir maximus, quum invidia secretis cuniculis vitalia petere, fodicare, suove livoris veneno optima quæque inficere intendebat.» En cor Xenodoti! jecur Cratetis! Conf. etiam Rapini, Réflexions sur la poétique p.m. 177, et, qui in Fabric. bibl. lat. T. II, pag. 173, laudantur, Gundling. in Gundlingianis P. XII, c. 1, p. 104 sqq. Nic. Antonius Bibl. vet. Hisp. I, 18, aliique.

(4) Cf. Fabric. Bibl. lat. l.c.

(5) Vid. Vossius in loco laudato.

(6) Hæc sunt verba Vulpii in Notis ad Catull. p. 113, quæ jam excitata reperies in Fabric. Bibliotheca latina, loco citato.

(7) Poet. c. 7. T. II, p.m. 796.

(8) Vid. Scalig. Poet. VI, 6, p.m. 841; Barth. Adv. VIII, 3, extr. X, 24, pr. XIII, 7, p. 723; XXXIII, 3, 4. Essais de critique sur la littérature ancienne et moderne, par M. Clément. T. I, c. 1.

(9) De Lucano, præter alios, vid. Petron. Sat. p.m. 213; Scalig. Epist. 3, et Poet. loc. citat. Burmanni Præfat. ad Lucan. et Val. Flacc. La Pharsale de Lucain, traduite par M. Marmontel; Ill. Meiners Grundriss der Theorie und Gesch. der schönen Wissensch. p. 64 sq. et Celeberrimum Meusel, Diss. de Lucani Pharsalia, Hal. 1767. Quos libros, ad similem causam spectantes, contulisse neminem pœnitebit.

(10) Conf. Ill. Meusel l.c.

(11) Vid. Casaub. ad Theophrast. Char. 5, et Ill. Wolf. Proleg. ad Demosth. orat. Lept. p. 34 sq. ubi monet, triplex fere declamationem genus fuisse, quum alii Rhetores se in fictis argumentis et quæstionibus infinitis exercerent, alii veras sibi res et causas sumerent, ex memoria antiquitatis plerumque petitas; quibus postea successerit nova Rhetorum natio, quæ non satis habens, discipulos ad universam imitationem veterum informare, auderet etiam ipsa argumenta, quæ ab illis celebritatem adcepissent, in certamen quoddam proponere. Vid. Epp. Pithœi et Ærodii ad Quintil. Declamat. Ed.

(12) Ill. Heyne T. III, p. 4, edit. Virgil. prior. «In Æneide, inquit, sunt passim notata a nobis nonnulla, in primis in deorum ministeriis, parum subtiliter digesta, alia inprimis in sermonibus, rhetorum argutiis inquinata, quæ displicere possunt: sed hæc profecto, quæ nostri ævi critici reprehendenda putarunt, ista ætate vix in vituperium venerunt.» Vide quoque Virg. nost. edit. T. III, p. 256. Ed.

(13) Vid. Gell. XVII, 21; Voss. de hist. lat. I, 2.

(14) Gell. III, 11; Macrob. I, 7; Priscian. lib. VI.

(15) Macrob. VI, 1.

(16) Gell. XVII, 21; Sueton. de III. Gram. c. 2.

(17) Priscian. lib. II.

(18) Macrob. VI, 3 et 5. Festus, voce Tesca et Serv. ad Virgil. Æn. XII, 121.

(19) Quintil. X, 1.

(20) Vid. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 5; Senec. de Ben. VI, 3; Crinitus de poetis III, 52, et Voss. de hist. lat. I, xvi, 21.

(21) Vid. nost. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 23, vol. VII, pag. 479. Ed.

(22) In Disquisit. de carm. Siliano supra p. 414.

(23) In d. Grundriss der Theorie und Gesch. der schönen Wissensch. p. 65: «Lucan nahm freylich weder ein erdichtetes Süjet, noch entlehnte er es aus dem entferntesten Alterthum; er verfuhr aber nichts desto weniger, wie Homer und noch mehr Ossian gethan haben. Er wählte nemlich einen Gegenstand, der seinem ganzen Volk allgemein bekannt, und auch interessant war, und der auch die späteste Nachwelt auf das lebhasteste interessiren wird.» Et pag. 59. «Fiction ist so wenig zum Süjet eines epischen Gedichts nothwendig, dass ein Süjet der Regel nach um desto mehr an innerm Werth verliert, je mehr es Erdichtung nothwendig macht... Es muss nur durchgehends Interesse und Action haben.» Cujus loci hic est sensus: «Etenim neque fictum neque ex remota prorsus antiquitate petitum argumentum sibi sumsit Lucanus, sed tamen egit eadem fere ratione qua Homerus et magis etiam Ossianus egerunt. Elegit materiam quam tractaret et uberrimam, et civium suorum omnium sermone celebratam, et quæ sempiternis sæculorum ætatibus continuo celebrabitur.» Et p. 59: «Commentitiæ fictæque fabulæ tantum abest ut necessariæ sint ad argumentum poematis epici constituendum, ut e contrario argumentum, quo magis fictionibus egeat, eo minus ad tractationem poeticam aptum esse videatur. Modo commoveatur animus: modo ad exitum quasi rapiatur: satisfactum erit lectori.» Cui sententiæ libenter et ego subscribo. Ed.

(24) Vid. Gell. XII, 5.

(25) Conf. Martial. V, 10, et Vitruv. IX, 3.

(26) Vid. Dionys. Halic. I, 6, et VII, pag. 415. Fabii fidem, nimis inminutam a Polyb. I, 14, 58, III, 9, defendit Ernesti in prolusione, Opusculis ejus philol. crit. p. 102 seqq. inserta.

(27) Vid. Nostr. Ovid. ex Ponto IV, xvi, 23, vol. VII, pag. 479. Ed.

(28) Ap. Phot. Biblioth. c. 224.

(29) Cf. Polyb. III, et al. passim.

(30) De divinat. I, 24.

(31) Vit. Hannib. cap. 13; Sosili mentionem fecere etiam Diodor. XXVI, et Polyb. III. Sileni vero Liv. XXVI, 49 et alii, quos laudat Voss. de hist. Græc. lib. III, p. 189.

(32) Liv. VII, 3; XXI, 38.

(33) Vid. Dionys. Hal. loca, pag. 422, not. 1 citata.

(34) Vid. Liv. XXI, 38; XXVI 23, 28; XXVII, 7, 29.

(35) Vid. Voss. de histor. lat. I, 4, et Pigh. Annal. ad a. CCCCXXXIV.

(36) Vid. Cicer. Or. II, 12, et de Legg. I, 2.

(37) Vid. Val. Max. I, vii, 6, et Cic. de divinat. I, 24.

(38) Voss. de hist. lat. I, 18, p. 83.

(39) Vid. Tac. Ann. I, 8, 13, 76, 79; VI, 5, 7, 27, 47, 48, et Hist. II, 65.

(40) Cf. inpr. Senec. Ep. CXIV.

(41) Vid. Sil. III, 669 seqq. XV, 340; XVI, 552 al.

(42) Cf. lib. XIV, 176; XV, 78 sqq.

(43) Vid. lib. VII, 173 seqq. VIII, 28... 201.

(44) Cf. lib. II, 58 seq. IX, 247, 251; XIV, 354 sq. 412 sq. 453 sq. 487, 491, 520, 539 seq. 548 seq. XVII, 212 sq.

(45) Verbi causa, lib. XV, 101 sq.

(46) Vid. lib. IV, 563... 699; V, 118 sqq. 395 sq. VII, 289 seq. IX, 282, 287 sq. 538 sq. X, 256; XII, 605; XIII, 404 seq. 434, 442 seq. 693; XVI, 361 sq. 421 al. In locis quoque ex Marone expressis, sæpe Homerum, huic præeuntem, simul ante oculos habuisse videtur.

(47) Lib. VII, 219 sq. et al.

(48) De Junone vid. Virg. Æn. I, 12... 33, et Selden. de Diis Syris Synt. II, 12, de Venere Lucret. I, pr. et alios.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings