Note 1 — COMMENTATIO
Reading edition · Edition 2
(1) Ejus quoque meminere Dio et Appianus, forte et Vellei. Pat. II, 83, ubi vid. Intpp. Noti præterea Silii P. et M. Tribuni plebis e Sext. Pompeii Fragm. Farnesiano; T. Silius, præfectus vel tribunus militum, ex Cæs. B. G. III, 7; A. Silius ex Cicer. ad Att. XII, 24 sqq. P. Silius, Prætor a.U. 694, et Proprætor Bithyniæ ac Ponti a.U. 702, ex Cicer. ad Div. VII, 21; IX, 16, XIII, 47, 61 sqq. ad quem forsan referenda etiam loca Vellei. II, 83 et 90; P. Silius Nerva consul a.U. 781; A.Chr. 28, ex Plin. VIII, 40; Solin. c. 15, et Tac. Ann. IV, 68 (ubi vid. Ernesti, et, quem hic laudat; Perizon. Epist. ad Heins. Coll. Burm. T. IV, pag. 760); Silius Nerva consul a.U. 819, a.Chr. 66, ex Tac. Ann. XV, 48 (ubi Perizonius, Lipsius et Norisius in ep. consulari e fastis et lapidibus Silanus reponere jubent); C. Silius, superioris Germaniæ legatus a.U. 767, a.Chr. 14, qui, propter Germanici amicitiam crimenque sibi a Sejano intentatum, a.U. 797, a.C. 44; inminentem damnationem voluntario fine prævertit, ex Tac. Ann. I, 31, 72; II, 6, 7, 25; III, 42, 45; IV, 18, 19; C. Silius, ejus filius, consul a.U. 801, a.Chr. 48, a Messalina amatus, et, quum in suspicionem regni adfectati caderet, occisus, ex Tac. Annal. lib. XI, 5, 12, 13, 26, 27, 32, 35.
(2) Non minus dubitanter de eo disputat, a Fabricio jam laudatus, Nic. Antonius Biblioth. Hisp. vet. lib. V, p. 85 sqq. Vide argumenta quo subsequuntur. Ed.
(3) Ἰτάλικα Ptol. et Strab. III, p. 141; Plin. III, 1; Cæs. B. C. II, 20. In numis Augusti, ITALICA: Tiberii, MUN. ITAL. et MUN. ITALIC. Posteriori ævo Talca dicta est (vid. Acta Eruditorum a. 1719, p. 178) nostro autem Sevilla la veja, Hispali vel recentiori Sevillæ proxima. Conf. not. 2, infra.
(4) Conf. etiam Hirt. Alex. 52.
(5) Appian. de rebus Hispanicis, c. 38, tom. I, p. 145, 146, ed. Cl. Schweighäus. Ὁ Σκιπίων ὀλίγην στρατιὰν, ὡς ἐπὶ εἰρήνῃ, καταλιπὼν, συνῴκισε τοὺς τραυματίας ἐς πόλιν, ἥν ἀπὸ τῆς Ἰταλίας Ἰταλικὴν ἐκάλεσε· καὶ πατρὶς ἔστι Τραϊάνου τε καὶ Ἁδριανοῦ, τῶν ὕστερον Ῥωμαίοις· ἀρξάντων τὴν αὐτοκράτορα ἀρχὴν.
(6) Ælius Hadrianus Imperator, in eadem Hispaniæ Bæticæ urbe natus, stirpis Italicæ fuisse dicitur Sex. Aurelio Victori Epitom. c. 14; pr. ubi tamen Anna Fabri jam monuit, originem Hadriani Hispanicam a Victore dissimulari, ipsumque Italiæ adseri, ut ab Æl. Spartian. in vita Hadr. c. 1, qui eum Romæ natum tradat. Cf. Gruner. ad Victor. l.c.
(7) Conferatur ad Silium, libro VIII, 520.
(8) Mentio ejus etiam fit in Diodori Excerptis liv. XXXVII, apud Photium in Biblioth. p. 638, 639. Confer Sigon. de antiq. jur. Ital. III, 1.
(9) Fuerunt, qui Italicam emendarent. Sed vulgata lectio non sollici tanda videtur.
(10) «Italici sunt Itali genere, in provinciis negotiantes, vel fixa etiam sede ibi commorantes,» ait Spartian. vit. Hadr. cap. 12; quæ verba in Fabricii Bib. lat. tom. II, p. 172, jam laudata reperio.
(11) Ibi non graviora argumenta, sed hæc verba invenies: «Ego Silio Caii prænomen hæsisse autumno ex conjectura crebrioris usus, et quod plures eosque rerum veterum peritiores id tenuisse deprehenderim.» Sed confer supra not. 1, p. 399. Ceterum idem Dausqueius loco citato monet, Silos, Silios, Silones, Silunculos pernotuisse ex nasi figura aut superciliis, et credibile esse, a Silio aliquo Siliorum tribum (apud Livium et Festum) ortam atque propagatam.
(12) N. Heinsius ad Sabini Epist. II, 10, hunc et anteced. versum, qui non minus contaminatus est, ex codicum vetustorum vestigiis ita restituit et emendavit: «Silius Andinæ succurrere censuit umbræ: Silius en vatem, non minor ipse, colit.» Conf. mox not. 1, p. 409.
(13) Nero periit a.U. 821; A. Chr. 68.
(14) Ut quidam putant, A. Chr. 68, cum M. Galerio Turpiliano, A. Christ. 85, loco Domitiani cum T. Aurelio Fulvio, et A. Christ. 94, cum Sextilio (alii autem legunt Statilio) Laterano.
(15) Tacitus Hist. III, 65: «Sæpe, inquit, domi congressi (Flavius Sabinus ac Vitellius), postremo in æde Apollinis, ut fama fuit, pepigere. Verba vocesque duos testes habebant, Claudium Rufum et Silium Italicum.» In nostra edit. maluimus Cluvium Rufum. Ed.
(16) De ea vid. Strabon. XVII, extr. Dio lib. LIII, p. 503; Ernesti Excurs. VI, ad Sueton. Aug. cap. 47, et Lips. Excurs. ad Tac. Ann. I, 75.
(17) Sed magna librorum, statuarum imaginumque copia a multis etiam non nisi vanæ ambitionis et ostentationis causa colligitur, et eo respexisse putarem Plinium, qui Silium φιλόκαλον, elegantiae studiosum, usque ad emacitatis reprehensionem, fuisse tradit, nisi mox addidisset: «imagines non habebat modo, verum etiam venerabatur.» Plin. III, Ep. 7, 8.
(18) Idem præter alios putabat Rader. ad Martial. epigr. XI, 49, et 51. Ex his tamen locis, et ex Plin. Epist. III, 6, non colligi potest, Silium ipsam Maronis villam, quæ non longe a Nola fuit, possedisse; sed sæpius ejus monimentum, Neapoli proximum, adiisse. De quo vid. omnino Ill. Heyne ad Donati vitam Virgilii § 55, tom. VII, pag. 282, nostr. edit. Virg. Ed. Cf. etiam Voss. de histor. lat. I, 29, pag. 143, ubi hæc monet: «Ex Martial. XI, 49, non aliud colligere est, quam Silium fuisse dominum loci, in quo Maronis erat monimentum. Agelli tamen nomen locus is mereatur, si recte aliqui emendant epigr. LI: Silius Andino tandem succurrit agello. Saltem verisimilius illud, quam quod libri vulgati; ubi inepte est Arpinus, cum de Tullio sermo non sit. Sed utrique lectioni prætulerim, quod in MSS. Gruterus, Scriverius, alii repererunt: Silius optatæ succurrere censuit umbræ.» Conf. sup. not. 1, pag. 405.
(19) Similiter Statius, qui non minus Virgilium venerabatur, Silv. IV, iv, 52: «En egomet... Maroneique sedens in margine templi, Sumo animum, et magni tumulis adcanto magistri.»