Note 21 — LECTURE I. THE FORM AND DEFINITION OF A PROVERB.
Reading edition
Habent enim hoc peculiare pleraque proverbia, ut in eâ linguâ sonare postulant in quâ nata sunt; quod si in alienum sermonem demigrârint, multum gratiæ decedat. Quemadmodum sunt et vina quædam quæ recusant exportari, nec germanam saporis gratiam obtineant, nisi in his locis in quibus proveniunt.