← Table of contents
Protestantism and Catholicity compared in their effects on the civilization of Europe

Note D — Chapter LXVIII · UNITY IN FAITH NOT ADVERSE TO POLITICAL LIBERTY.

Reading edition

Aug. Quid ipsi homines et populi, ejusne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, æternique omnino sint?—Evod. Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet?—Aug. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat, nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur?—Evod. Recte prorsus.—Aug. Porro, si paulatim depravatus idem populus rem privatam reipublicæ præferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte, si quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum vel etiam unius redigat arbitrium?—Evod. Et id recte.—Aug. Cum ergo duæ istæ leges ita sibi videantur esse contrariæ, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera, et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambæ in una civitate simul esse possint, num dicemus aliquam earum injustam esse et ferri minime debuisse?—Evod. Nullo modo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings