← Table of contents
Prolegomena to the study of Greek religion

Note 1321 — Chapter X · ORPHIC MYSTERIES.

Reading edition

Verg. Georg. I. 165

Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates, et mystica vannus Iacchi.

Serv. ad loc. Id est cribrum areale. Mystica autem Iacchi ideo ait quod Liberi Patris sacra ad purgationem animae pertinebant: et sic homines ejus Mysteriis purgabantur, sicut vannis frumenta purgantur. Hinc est quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniata Isis cribro superposuisse: nam idem est Liber Pater in cujus Mysteriis vannus est: quia ut diximus animas purgat. Unde et Liber ab eo quod liberet dictus, quem Orpheus a gigantibus dicit esse discerptum. Nonnulli Liberum Patrem apud Graecos Λικνίτην dici adferunt; vannus autem apud eos λίκνον nuncupatur; ubi deinde positus esse dicitur postquam est utero matris editus. Alii mysticam sic accipiunt ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsi propter capacitatem congerere rustici primitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere. Inde mystica.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings