Note 34 — NORSE POPULAR TALES
George Webbe Dasent translation
Here are a few of these passages which might be much extended: Burchard of Worms, p. 194, a. “credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere possit quod quaedam a diabolo deceptae se affirmant necessario et ex praecepto facere debere; id est cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata, quam vulgaris stultitia Holdam vocat, certis noctibus equitare debere super quasdam bestias, et in eorum se consortio annumeratam esse.” “Illud etiam non omittendum, quod quasdam sceleratae mulieres retro post Sathanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea, vel cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut Dominae obedire et certis noctibus ad ejus servitium evocari.” —Burchard of Worms, 10, I. “Quale est, quod noctilucam quandam, vel Herodiadem, vel praesidem noctis Dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, etc.”—Joh. Sarisberiensis Polycrat. 2, 17 (died 1182). “Herodiam illam baptistae Christi interfectricem, quasi reginam, immo deam proponant, asserentes tertiam totius mundi partem illi traditam.”—Rather. Cambrens. (died 974). “Sic et daemon qui praetextu mulieris cum aliis de nocte, domos et cellaria dicitur frequentare, et vocant eam Satiam a satietate, et Dominam Abundiam pro abundantia, quam eam praestare dicunt domibus quas frequentaverit; hujusmodi etiam daemones quas dominas vocant, vetulae penes quas error iste remansit et a quibus solis creditur et somniatur.”—Guilielmus Alvernus, 1, 1036 (died 1248). So also the Roman de la Rose (Meon line 18, 622.)