Note b — BOOK VIII.
Reading edition
Ubi tot sensus collocavit in Culice? Et sunt alla dictu minora. Sed ubi Visum in eo prætendit: Ubi Gustatum applicavit? Ubi Odoratum inferuit? Ubi verò truculentam illam & portione maximam vocem ingeneravit? Quâ subtilitate Pennas adnexuit? prælongavit Pedum crura? Desposuit jejunam Caveam, utì Alvum? Avidam Sanguinis, & potissimum humani, sitim, accendit? Telum verò perfodiendo tergori, quo spiculavit ingenio? Atque ut capaci, cùm cerni non possit exilitas, ita reciprocâ geminavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset. Quos Teredini ad perforanda Robora cum sono teste dentes affixit? Potissimumque è ligno cibatum fecit: Sed turrigeros Elephantorum miramur humeros, Taurorumque colla, & truces in sublime jactus, Tigrium rapinas, Leonum jubas, cùm rerum natura nusquam magìs quàm in minimis, tota sit. Plin. ibid.