Note h — BOOK VI.
Reading edition
Finalem causam quod atrinet,——cùm erectus sit Hominis incessus atque figura, eoque facilius abdominis viscera suo pondere descendant, minore Diaphragmatis nixu atque Systole ad Inspirationem opus est; porro, cùm in Exspiratione pariter necessarium sit Diaphragma relaxari,——cùm capsula cordis omnino connectendum fuit, in Homine, ne fortè, quamdiu erectus incedit, ab Hepatis aliorumque viscerum appensorum pondere deorsum adeò deprimeretur, ut neque Pulmo satis concidere, neque Expiratio debito modo peragi potuerit. Quocirea in Quadrupedibus, ubi abdominis viscera in ipsum Diaphragma incumbunt, ipsumque in pectoris cavitatem suo pondere impellant, ista partium accretio Exspirationi quidem inutilis, Inspirationi autem debitam Diaphragmatis tensionem impediendo, prorsus incommoda fuisset. Lower, ib. p. 8.