Note b — BOOK V.
Reading edition
Ad hanc providentiam Naturæ tam diligentera [of which he had been before speaking] tamque solertem adjungi multa possunt, è quibus intelligatur, quantæ res hominibus à Deo, quamque eximiæ tributæ sunt: qui primùm eos humo excitaros, celsos & erectos constituit, ut Deorum cognitionem, cœlum intuentes, capere possunt. Sunt enim è terra homines non ut incolæ, atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum, atque cœlestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Cic. de Nat. Deor. L. 2. c. 56.