Note c — BOOK IV.
Reading edition
Tactus autem toto corpore æquabilitèr fusus est, ut omnes ictus, omnesque nimios & frigoris, & caloris appulsus sentire possimus. Cicer. ubi supr.
Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius; nam & Ostreis, & terrestribus Vermibus quoque. Existimaverim omnibus sensum & Gustatûs esse. Cur enim alios alia sapores appetunt? in quo vel præcipua Naturæ architectio. Plin. Nat. Hist. l. 10. c. 71.