← Table of contents
Physico-theology

Note f — BOOK IV.

Reading edition

Multò præclarius emicat [Olfactus] in brutis animalibus, quàm in homine: ista namque hoc solo indice, herbarum, aliorumque corporum priùs ignotorum virtutes certissimè dignoscunt, quin & victum suum absentem, vel in abstruso positum, Odoratu venantur, ac facillimè investigant. Quòd autem minùs sagaces sunt hominum nares, illud non facultatis hujus abusui (prout nonnulli volunt) ascribi debet, verùm in causâ est ipsius Organi defectus: hoc enim circa victûs humani criteria (ubi ratio, & intellectus adsunt) non ita accuratum requiritur: Proptereà enim inferiores potentiæ in homine, à naturâ minùs perfectæ existunt, ut superiorum cultui & exercitio relinqueretur locus. Willis de Anim. Brut. cap. 13.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings