Note q — BOOK IV.
Reading edition
Os [petrosum] ex quo interiores [Labyrinthi] cavitatum parietes conflati sunt, album, durissimum, necnon maximè compactum. Id autem à Naturâ ita comparatum esse videtur, ut materia ætherea Sonorum objectorum impressionibus onusta, dum prædictis impingitur Parietibus, nihil aut saltem ferè nihil motûs sui amittat, atque adeò illum qualem ab Objectis sonoris accepit, talem communicet spiritui animali contento intra expansiones rami mollioris Nervorum auris. Dr. Raym. Vieussens of Montpellier, in Phil. Trans. Nᵒ. 258.