← Table of contents
Physico-theology

Note p — BOOK IV.

Reading edition

Nil adeò quoniam natum’st in Corpore, ut uti Possemus, sed quod natum’st, id procreat usum.

And afterwards,

Propterea capitur Cibus, ut suffulciat artus, Et recreet vireis interdatus, atque patentem Per membra ac venas ut amorem obturet edendi.

And after the same manner he discourseth of Thirst, and divers other Things. Vid. Lucret. l. 4. v. 831, &c.

Against this Opinion of the Epicureans, Galen ingeniously argues in his Discourse about the Hand. Non enim Manus ipsæ (saith he) hominem artes docuerunt, sed Ratio. Manus autem ipsæ sunt artium organa; sicut Lyra musici——Lyra musicam non docuit, sed est ipsius artifex per eam, quâ præditus est, Rationem: agere autem non potest ex arte absque organis, ita & una quælibet anima facultates quasdam à suâ ipsius substantiâ obtinet,——Quòd autem corporis particulæ animam non impellunt,——manifeste videre licet, si animalia recèns nata confideres, quæ quidem priùs agere conantur, quàm perfectas habeant particulas. Ego namque Bovis vitulum cornibus petere conantem sæpenumero vidi, antequam ei nata essent cornua; Et pullum Equi calcitrantem, &c. Omne enim animal suæ ipsius Animæ facultates, ac in quos usus partes suæ polleant maximè, nullo doctore, præsentit.——Quâ igitur ratione dici potest, animalia partium usus à partibus doceri, cùm & antequam illas habeant, hoc cognoscere videantur? Si igitur Ova tria acceperis, unum Aquilæ, alterum Anatis, reliquum Serpentis, & calore modico foveris, animaliaque excluseris; illa quidem alis volare conantia, antequàm volare possint; hoc autem revolvi videbis, & serpere affectans, quamvis molle adhuc & invalidam fuerit. Et si, dum perfecta erunt, in unâ eâdemque domo nutriveris, deinde ad locum subdialem ducta emiseris, Aquila quidem ad sublime; Anas autem in paludem;——Serpens verò sub terrâ irrepet——Animalia quidem mihi videntur Naturâ magis quàm Ratione artem aliquam [τεχνικὰ artificiosa] exercere: Apes fingere alveolos, &c. Galen de usu. Part I. c. 3.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings