Note Book II. Chap. 3. Note (c) — BOOK II.
Reading edition
[c] Among the Causes which Cleanthes is said in Tully to assign for Men’s Belief of a Deity, one of the chief is, Æquabilitatem motûs, conversionem Cœli, Solis, Lunæ, Siderumque omnium distinctionem, varietatem, pulchritudinem, ordinem: quarum rerum aspectus ipse satis indicaret, non esse ea fortuita. Ut siquis in domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum venerit; cùm videat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causâ fieri judicare, sed esse aliquem intelligat, qui præsit, & cui pareatur: multo magis in tantis motibus, tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tanrarum ordinibus, in quibus nihil unquam immmensa & infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliquâ Mente tantos naturæ motus gubernari. Cir. de Nat. Deor. l. 1. c. 5.
Homines cœperunt Deum agnoscere, cùm viderent Stellas, tantam concinnitatem efficere; ac dies, noctesque, æstate, & hyeme, suos servare statos ortus, atque obitus. Plutarch de placit. l. 1. c. 6.