← Table of contents
Physico-theology

Note a — BOOK II.

Reading edition

Non dat Deus beneficia? Unde ergò ista qua possides?——Unde hæc innumerabilia, oculos, aures & animum mulcentia? Unde illa luxuriam quoque instruens copia? Neque enim necessitatibus tantummodò nostris provisum est: usque in delicias amamur. Tot arbusta, non uno modo frugifera, tot herba salutares, tot varietates ciborum, per totum annum digestæ, ut inerti quoque fortuita terræ alimenta præberent. Jam animalia omnis generis, alia in sicco, &c.——ut omnis rerum naturæ pars tributum aliquod nobis conferret. Senec. de Benef. l. 4. c. 5. ubi plura vide.

Hic, ubi habitamus non intermittit suo tempore Cœlum nitescere, arbores frondescere——cum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda; hominemque ipsum quasi contemplatorem cœli ad deorum, ipsorumque cultorem.——Hæc igitur, & alia innumerabilia cùm cernimus, possumusne dubitare, quin his præsit aliquis vel Effector, si hæc nata sunt, ut Platoni videtur: vel si semper fuerint, ut Aristoteli placet, Moderator tanti operis & muneris? Cicer. Tusc. Quæst. l. 1. c. 28, 29.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings