← Table of contents
Physico-theology

Note y — BOOK X.

Reading edition

Planta hæc unica [Aloe Americana] inquit Fr. Hernandez, quicquid vitæ esse potest necessarium præstare facilè potest, si esset rebus humanis modus. Tota enim illa lignorum sæpiendorumque agrorum usum præstat, caules tignorum, folia verò tecta regendi imbricum, lancium: eorundem nervuli, & fibra eundem habent usum ad linteamina, calceos, & vestimenta conficienda quem apud nos Linum, Cannabis, Gossipium, &c. E mucronibus siunt clavi, aculei, subula, quibus perforandis auribus, macerandi corporis gratiâ, Indis uti mos erat cùm Dæmonum vacarent cultui; item aciculæ, acus, tribuli militares & rastilla idonea pectendis subtegminibus. Præterea è succo mananti, cujus evulsis germinibus internis foliisve tenerioribus cultis [Yztlinis] in mediam cavitatem, stillat planta, unica ad 50 interdum amphoras (quod dictu est mirabile) Vina, Mel, Acetum ac Saccharum parantur [The Methods of which he tells]. Idem succus menses ciet, alvum lenit, Urinam evocat, Renes & Vesicam emundat. E radice quoque Restes fiunt firmissimæ. Crassiores foliorum partes, truncusque, decocta sub terrâ, edendo sunt apta, sapiuntque Citrea frusta saccharo condita: quin & vulnera recentia mirè conglutinant.——Folia quoque assa & affecto loco imposita convulsionem curant, ac dolores leniunt (præcipuè si succus ipse calens bibatur) quamvis ab Indicâ proficiscantur lue, sensum hebetant, atque torporem inducunt. Radicis succus luem Veneream curat apud Indos ut Dr. Palmer. Ray. ib. L. 21. c. 7. See also Dr. Sloane Voy. to Jamaica, p. 247.

There are also two Sorts of Aloe besides, mentioned by the same Dr. Sloane, one of which is made use of for Fishing-Lines, Bow-Strings, Stockings, and Hammocks. Another hath Leaves that hold Rain-Water, to which Travellers, &c. resort to quench their Thirst, in Scarcity of Wells, or Waters, in those dry Countries. Ibid. p. 249.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings