← Table of contents
Physico-theology

Note r — BOOK X.

Reading edition

Arbores blandioribus fruge succis hominem mitigavere. Ex iis recreans membra Olei liquor, viresque potus Vini: tot denique sapores annui sponte venientes: & mensa depugnetur licet earum causa cum feris, & pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiamnum tamen secundæ. Mille præterea sunt usus earum, sine quibus vita degi non possit. Arbore sulcamus maria, terrasque admovemus, arbore exædificamus tecta. Plin. N. H. L. 12. c. 1.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings