← Table of contents
Philosophical transactions, Vol. L. Part I. For the year 1757

Note 67 — XXI. An Account of the Temple of Serapis at Pozzuoli in the Kingdom of Naples: In a Letter to John Ward, LL.D. and R.S. Vice-Præs. by the Rev. John Nixon, M.A. F.R.S.

Reading edition

Nec alius a Διονύσω sive sole est Δυσάρης, sive Δουσάρης, vel Δευσάρης. Quæ vox (ut suspicor) conflata ex דוץ Dutz et ארץ Aretz. Quorum prius (gaudium) alterum notat (terram) ut notat lætitiam terræ, sive mortalium. Nam Liber sive sol lætitiâ implet mortales, maturando fruges, et uvas, unde de vino sic Maro,

Munera lætitiamque Dei. Æn. i.

Dusarem verò esse Arabum numen indicat locus ille Tertulliani in Apolog. c. 24. “Unicuique etiam provinciæ et civitati suus deus est. Ut Syriæ Astartes; ut Arabiæ Disares.”

Etiam apud Stephanum sive Hermolaum Byzantium—Δυσάρη—σκόπελος ϗ κορυφὴ ὑψηλοτάτη Αραβίας. Ἒιρηται δὲ ἀπό τοῦ Δυσάρου. Θεὸς δὲ οὗτος παρὰ Ἂραψι ϗ Δαχαρηνοῖς τιμώμενος——Vossius de Idololat. L. ii. c. 8.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings