Note 237 — INTRODUCCIÓN X (continued 4)
Reading edition
«Quod si exemplo res et clarior facienda erit, dicam novisse me hominem astutissimum, capitalem emolumentorum suorum artificem, nequaquam ullis simulationibus decipi valentem, ipsum astutâ quadam urbanitate et comitate, cum patientia et pertinacia coniuncta, nihil non ferè a quovis impetrantem. Huius ego, etiamnum adolescentibus annis, cum vitam impense semper mirarer, observarem negotia, dissimularem noticiam, ad extremum, multorum mensium usu et conversatione, eò inductus sum, ut cum primis hominem perspicacem atque astutum, prudentemque arbitrarer tum, et nunc quoque putem. Non iam disputo utrum bene ille semper suo ingenio, et acumine sensuum, et spirituum vivacitate, usus fuerit, hoc potius affirmare velim, tam accuratâ cautione, omnes adversarios et amicos suos vicisse, ut et diligeretur, et caveretur ab omnibus: nemo vero auderet ferè illi quippiam secus atque res erat, credendum proponere. Diu multumque mores hominis observans, nihil non illum huic libro tribuere, multa licet cura, tandem percepi. Nullus in hoc aspexerat, nulla sententiae vestigia quae non in numerato haberet, et utilitati suae accomodare nosset, quae cum mirificam homini sagacitatem et prudentiam conciliassent, hoc unum illi non cesserant, ut a commodis, seu lucris potius, suis, aliorum incommoda desecare posset, quin etiam, cum detrimentis nonnunquam amicorum, rem suam augere velle videretur. Hoc demto cetera ingeniosissimum nemo non dixisset. Neque diffitebatur sanè ipse, cum alioquin mihi innotuisse videret, maximam partem sese huic libro prudentiae debere; certè cum vellet, nulli non rei, nulli non loco sententiam hinc accommodatam reipsa ostendebat, vel cavendi vel aggrediendi negotii consilium utile praebere...».