← Table of contents
Orígenes de la novela, Tomo III

Note 236 — INTRODUCCIÓN X (continued 4)

Reading edition

«Ipsa verò, artifex Lena, quamquam toto opere nimium quam pulchrè personae suae indolem efferat, nullo tamen loco omnia sua artificia melius exercet, quam ubi cum Melibaea colloquium habet. Illic videas, mulierem malarum artium doctissimam, omnis experientiae suae technas accersere, ut miseram nobilitati, opibus, Amori Parentum, suo denique ipsius honore, et existimatione, in foedum Amorem excutiat. Minimum sanè hic incantationes egerunt, quamquam et hnius sceleris crimini anum veneficam illigarunt; quibus etiam demtis, vix quaequam puella caeteris talibus assultibus restiterit. Norat nimirum, tot annorum Lena, ex tempore omnia consilia, atque ad animum cuiusvis puellae expugnandum, ex re ipsa vertere...»

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings