Note 233 — INTRODUCCIÓN X (continued 4)
Reading edition
«Maluimus autem primo istum, quem alium quemlibet interpretari, quoniam et materia ei talis est, ut Iuventus nostra, praecipue in hanc voluptatum partem peccans hinc vel maxime necessaria documenta haurire, vitae caute instituendae, possit, et tot interspersae huic brevi scripto, tam ex mediis rebus petitae, tamque capitales, insint sententiæ, ut qui vel solas has animo fixerit, et velut regulas dirigendae (praecipue peregre vivens) vitae, edidicerit, usuque adhibuerit, non vulgarem sapientiae opinionem apud omnes boni iudicii adepturus certò videatur. Accedit, quod et dicendi genus tam comtum, politum, exactum, numerosum, grave atque venerabile est in suo, huic libello, idiomate, ut pares per universa ejus spatia paucos inveniri consensus ipsorum Hispanorum fateatur. Taceo nunc peculiarem quemdam Genium, affingendis Personis, quibuslibet moribus, et ex his sermonibus, huic scriptori datum; a quo certè longè abest quicquid Graecorum aut Latinorum monumentorum ad nos pervenit... Et sententiarum quidem ea est comitas et eruditio, ut vulgarium hominum animos non minus, atque si ipsis solis scriptae forent, mirificè penetrent, et opinione melioris doctrinae, ipso quasi ictu percellant... Eruditorum autem vel principes penitissimae Sapientiae et Antiquitatis profundae hic monita percipient...». (Pliego 5, hoja 2, sin foliar).