← Table of contents
Orígenes de la novela, Tomo I

Note 422 — V (continued 4)

Reading edition

Nam et aetas nostra sacerdotem vidit, cui persuasissimum esset, nihil omnino esse falsum, quod semel typis fuisset excusum. Non enim est, ajebat, tantum facinus Reipublicae administros commissuros, ut non solum divulgari mendacia sinerent, sed suo etiam communirent privilegio, quo illa tutius mentes mortalium pervagarentur. Quo sane argumento permotus animum induxit credere, ab Amadisio et Clariano res eas vere gestas, quæ in illorum libris commentitiis referuntur (De locis Theologicis, libro XI, cap. VI).

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings