← Table of contents
Orígenes de la novela, Tomo I

Note 420 — V (continued 4)

Reading edition

Completaré la cita con el final de este pasaje, que en la pág. CI omití por tener aquí lugar más propio:

«Eruditio non est expectanda ab hominibus (los autores de libros de caballerías), qui ne umbram quidem eruditionis viderant; jam quum narrant, ¿quæ potest esse delectatio in rebus, quas tam apertè et stultè confingunt? hic occidit solus viginti, ille triginta; alius sexcentis vulneribus confossus, ac pro mortuo jam derelictus, surgit protinus, et postridie sanitati viribusque redditus, singulari certamine duos Gigantes prosternit; tum procedit onustus auro, argento, serico, gemmis, quantum nec oneraria navis posset portare. ¿Quae insania est, iis duci aut teneri? Deinde argutum nihil est, praeter quaedam verba ex penitissimis Veneris scriniis deprompta, quæ in tempore dicuntur ad permovendam, concutiendamque quam ames, si fortè sit paullo constantior: si propter hæc leguntur, satius erit libros de arte lenonia (sit honos auribus) scribi; nam in aliis rebus; ¿arguta quæ possunt proficisci ab scriptore omnis bonae artis experte? Nec ullum audivi afirmantem illos sibi libros placere, nisi qui nullos attigisset bonos; et ipse interdum legi, nec ullum reperi vel bonae mentis, vel melioris ingenii, vestigium (tomo IV de la ed. de Valencia, p. 87).

Se ve que además del peligro moral, lo que preocupaba á Vives y á la mayor parte de los sabios de su tiempo contra los libros de caballerías era la ignorancia de sus autores, ingenios legos la mayor parte y ayunos de cultura clásica.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings