← Table of contents
Orígenes de la novela, Tomo I

Note 361 — V (continued 2)

Reading edition

Es notable en este punto el texto del P. Possevino (Biblioteca selecta, 1603, pp. 397-398), citado en varias monografías sobre el Amadís:

«Iude igitur quo non intrarunt Lancelotus a Lacu, Perseforestus, Tristanus, Giro Cortesius, Amadisius Primaleo, Boccaciique Decamero et Ariosti poema? Ne hic enumerem aliorum ignobiliorum Poetarum carmina male texta et caro vendita. Et plerisque igitur istis omnibus ut suavius venena influerent, dedit de spiritu suo Diabolus, eloquentia, et inventione fabularum ditans ingenia quæ tam miseræ supellectilis officinæ fuerunt. In uno Amadisio ista intueamur... Venerat hic liber aliena lingua in Gallias... Sparserat enim eo in libro, quisquis ejus fuit auctor, amores foedos, inauditos congressus equestres, magicas artes. Sic his mentes illis corpora pertraxit in nassam, in qua innumeræ propemodum animæ perierunt alternum. Nam sic ablegata sunt studia sacrarum rerum, divinæque historiæ oblivioni sunt traditæ atque horum loco Pantogrueles et ramenta quæque Tartari successerunt... Quin etiam visum est peccatum leve, atque adeo festivum sapere si quis Magiam Urgandœ et Arcelai, Meliæ, magni Apollidonis passim recenseret; ut interim desideria sensim irreperent eadem experiendi, Magosque accersendi qui novas ipsi humanarum mentium libarent primitias, et homines ad ipsam imaginem Dei factos revocarent ab uno unius Dei syncerissimo cultu».

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings