← Table of contents
On the Variation of Species, with Especial Reference to the Insecta

Note 2 — Chapter II · FACT OF VARIATION.

Reading edition

"Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria, in notanda rerum varietate, atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis; quarum pleræque magis sunt lusus naturæ, quam seriæ alicujus utilitatis versus scientias. Faciunt certe hujusmodi res ad delectationem, atque etiam quandoque ad praxin; verum ad introspiciendam naturam parum aut nihil. Itaque convertenda plane est opera ad inquirendas et notandas rerum similitudines et analoga, tam in integralibus, quam partibus: illæ enim sunt, quæ naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt."—Novum Organum, lib. ii. 27.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings