Note 1 — Caput XXIV.
Arcadius Avellanus translation
↑ Ostentaria, -æ: subaudi fenestra; licet tamen et nomine substantivo ostentarium, -ii uti per se. Vocabulum istud Romanis mira, monstra, prodigia, et scripta de his, atque de vaticiniis significabat, non tamen per se, sed per exaggerationem. Ostento enim est ostendo frequenter, atque aspectum, visum, intuitum prætereuntium capto, ita ut nostro usui aptius sit quam Romanorum usui longe petito.