← Table of contents
Moses and Aaron

Note 238 — THE THIRD BOOK TREATETH OF DAIES and TIMES.

Reading edition

Erat autem primus ternarius à prima usq; ad tertiam, & dicebatur prima hora, secundus erat à tertia, usq; ad sextam & dicebatur hora tertia, tertius erat à sexta usq; ad nonam, & dicebatur sexta; quartus à nona usq; ad ultimam quæ erat duodecima, & dicebatur nona. Refellit hanc opinionem Toletus, receptam licet à multis recensionem (ut ipse ait) quoniam de undecima cujus meminit parabola, altum apud hos silentium. Jure vapulant à te, Tolete, qui excludunt undecimam constanter tamen asserenda est contra te quadripartita diei divisio, in hoc potissimum illorum error consistit, quod horam primam faciunt, non inveniunt; horam undecimam inveniunt excludunt tamen, nihil à mente Evangelistarum magis alienum, quam ut ὁ πρωιὴ verteretur hora prima diei, quæ in illorum scriptis sonat quartam noctis vigiliam. Vid. Tolet. in Joan. cap. 19. Annot. 8.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings