Note 109 — CHAP. XXI.
Reading edition
Apprehendens ipsum, revolvit super ejus genua; erat enim valdè fortis. Elevatis itaque pannis, quia ille Minister contrà sanctum Dei tabernaculum locutus fuerat, cœpit cum palmis percutere super quadrata tabernacula, quæ erant nuda, non enim habebat femoralia vel antiphonam; & quia ipse infamare voluerat beatam Virginem, allegando forsitan Aristotelem in Libro Priorum, iste Prædicator illum confutavit legendo in libro ejus Posteriorum: de hoc autem omnes qui aderant, gaudebant. Tunc exclamavit quædam devota mulier, dicens, Domine Prædicator, detis ei alias quatuor palmatas pro me; & alia postmodum dixit, detis ei etiam quatuor; sicque multæ aliæ rogabant; ità quòd si illarum petitionibus satisfacere voluisset, per totum diem aliud facere non potuisset.——In Opere Mariali, Serm. viii. de Conceptione Beatæ Virginis, circ. fin.