Note 62 — Chapter XXII
Reading edition
"Itaque multas sæpè feminas vidi, audivi etiàm esse plures, quæ certarum omninò virtutum, optimarum quidem illarum atque clarissimarum, sed tamèn perpaucarum splendore illustrarentur: in quâ verò omnes collectæ conjunctæque virtutes conspicerentur, hæc una extitit, cujus omninò parem atque similem aut etiam inferiorem paulò, non modò non vidi ullam, sed ea ubi esset etiàm ne audivi quidem."—Bembo de Guidobaldo.