Note 41 — Chapter V · THE CAROLINGIANS AND THE TENTH CENTURY
Reading edition
E.g., Summæ sanctitatis, scientiæ, pietatis et ordinis culmine sublimato domino.... Nunc ergo puerum istum, viscera mea, filium consobrinæ meæ, solam et maximam curam meam, commendo quibus estis plenissimi visceribus misericordiæ vestræ, ut vestram vitam et vos ‘primis miretur ab annis,’ mansuetudinem vigore decoratam, doctrinam operibus commendatam, austeritatem dulcedine temperatam, taciturnitatem modestam, locutionem utilem vel necessariam, victus et somni parcitatem, mediocritatem vestitus, ieiuniorum et orationum per dies et noctes instantiam, largitionem elemosinarum, susceptionem hospitum, solamen lugentium, peregrinis et egentibus, plebibus et clero, monachis et virginibus, viduis et orphanis, comitibus et regibus, servis et liberis, coniugibus et continentibus, mediocribus et maximis, Iudæis et gentilibus vos unum omnia perdiscat effectum. Quod si aliquid apud vos, ubi omnes proficiunt, doctrinæ morumque profectus, Deo largiente, ceperit, debitorem vobis de eo Christum facitis, qui eum talem educaveritis, ut non solum sibi, sed et aliis possit utilitati fieri. MGH, Legum sectio v, formulæ, 409 (Collectio Sangallensis Salomonis III tempore).
For prose rhythm in medieval letters see below, Chapter VIII. C.