← Table of contents
Medieval rhetoric and poetic to 1400

Note 25 — Chapter IV · POETIC, OLD AND NEW (FIFTH TO SEVENTH CENTURIES)

Reading edition

Videtur autem rhythmus metris esse consimilis, quæ est verborum modulata compositio, non metrica ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus per se sine metro esse potest, metrum vero sine rhythmo esse non potest; quod liquidius ita definitur: metrum est ratio cum modulatione, rhythmus modulatio sine ratione. Plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in rhythmo, non artifici moderatione servata, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetæ necesse est rustice, docti faciant docte. Quomodo et ad instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille præclarus ... et alii Ambrosiani non pauci. Item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die iudicii per alphabetum.... Keil VII. 258.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings