← Table of contents
Medieval rhetoric and poetic to 1400

Note 57 — Chapter III · THE LAST ROMAN SCHOOLS AND THE COMPENDS (FIFTH TO SEVENTH CENTURIES)

Reading edition

Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce quædam sublimissimi corporis ac fiduciæ grandioris, uultus etiam decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus uertex ac regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se uel communire solita uel aduersarios uulnerare, fulminea quadam coruscatione renidebant. Subarmalis autem uestis illi peplo quodam circa humeros inuoluto Latiariter tegebatur, quod omnium figurarum lumine uariatum cunctorum schemata præferebat, pectus autem exquisitissimis gemmarum coloribus subbalteatum. Hæc cum in progressu arma concusserat, uelut fulgoreæ nubis fragore colliso bombis dissultantibus fracta diceres crepitare tonitrua; denique creditum quod instar Iouis eadem posset etiam fulmina iaculari. Nam ueluti potens rerum omnium regina et impellere quo uellet et unde uellet deducere, et in lacrimas flectere et in rabiem concitare, et in alios etiam uultus sensusque conuertere tam urbes quam exercitus prœliantes, quæcumque poterat agmina populorum. V. 426-27.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings