Note 19 — Chapter III · THE LAST ROMAN SCHOOLS AND THE COMPENDS (FIFTH TO SEVENTH CENTURIES)
Reading edition
Obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona ætate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis, solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas; ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum assiduitate derasas; per quæ omnia incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum rettulisti. III. ii. 3.