← Table of contents
Medieval rhetoric and poetic to 1400

Note 17 — Chapter III · THE LAST ROMAN SCHOOLS AND THE COMPENDS (FIFTH TO SEVENTH CENTURIES)

Reading edition

Hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Auroræ facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurientem! Cui concentui licebit adiungas fistulæ septiforis armentalem Camenam, quam sæpe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes. Quæ tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. II. ii. 14.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings