← Table of contents
Medical ethics

Note 133 — NOTES AND ILLUSTRATIONS.

Reading edition

See Bulæi Hist. Univers. Paris., tom. iii. p. 158; Henry’s Hist. of Great Britain, bk. iv. ch. 4. § 1. vol. viii. p. 206.

Dr. Freind has given a somewhat different account of the celebrated School of Salerno:—“Sunt in eo decem Doctores, qui sibi invicem, juxta creationis ordinem, succedunt. Candidatorum examinatio severissima est, quae fit aut in Galeni Therapeuticis, aut in primo primi Canonis Avicennae, aut in Aphorismis. Is qui Doctoratum ambit unum ac viginti annos habere debet, (verum hic lapsum subesse autumo, cum scribendum sit viginti quinque vel septem,) ac testimonia proferre, quae per septem annos eum Medicinae studuisse doceant. Quod si inter Chirurgos recipi cupiat, anatomiam per anni spatium didicisse hunc oportet: jurandum ei est, fidelem se ac morigerum Societati futurum, praemia a pauperibus oblata recusaturum, neque Pharmacopolarum lucri participem fore. Tum liber in ejus manum traditur, annulus digito induitur, caput laurea redimitur, atque ipse osculo dimittitur. Multa alia statuta sunt ad praxeos ordinationem pertinentia; Pharmacopolae praesertim, ut juxta Medici praecepta componant medicamenta, et ut ea certo pretio divendant, obligantur.” Hist. Medic. (in Oper. Med. p. 537.)

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings