Note 388 — CAPITULO XIV. Do Genio, e costumes Portuguezes.
Reading edition
Bos. de Sign. Eccl. tom. 1. lib. 8. sign 32. cap. 1. n 2. 3. 4. Nulla unquam gens, ex quo mundus est productus, tot maria transmitit, ac tàm longè dissitas terras obivit, ut Lusitanica.... Nulla unquam gens ab humani generis exordio in tot, ac tàm longè positis oris sedes fixit, coloniasque deduxit, ut gens Lusitanica. Videbatur hoc esse Romanorum, vel etiam Macedonum, Phœnicumque: sed his proculdubiò Lusitani superiores. Romani namque Colonias nullibi posuerunt, nisi intra Imperii sui confinia, quæ non protendebantur ultra gradus nonaginta ab Occidente in Orientem; Lusitanorum verò sunt ultra gradus 250. Nulla unquam natio tàm remota regna, terrasque in suam potestatem redigit, ut Lusitanica. Plures quidem plura, sed non adeo longinqua. Igitur Lusitani non modò remotissimas oras adierunt, & in hoc omnibus præcellunt, sed et in iis domos posuerunt, amplius etiam subegerunt imperio suo.