Note 13 — Chapter IV · Galvani, Discoverer of Animal Electricity.
Reading edition
For the sake of those who might care to see how the great Dutch naturalist expressed these curious scientific notions in Latin, the original text seems worth while giving.
"Jucundissimum porro juxta ac utilissimum experimentum aliud institui potest, si quidam e maximis Musculis de Ranae Femore separetur, atque una cum adhaerente suo Nervo ita praeparetur, ut hic illaesus permaneat. Quodsi enim, hoc peracto, utrumque Musculi hujus Tendinem a, a manibus prehenderis. Nervumque ejus propendentem forsicula aliove quodam instrumento de in irritaveris b; pristinum, quem amiserat, motum suum mox recuperabit Musculus. Videbis hinc ilico eum contrahi, binasque manus, quae Tendines ejus adtinent, ad se mutuo veluti adducere: prout olim jam, anno 1658, Illustrissimo Duci Hetrusco, cummaxime regnanti, demonstravi; quum Is immerito sane favore ad me invisere non dedignaretur. Hoc ipsum veto experimentum eodem in Musculo tam crebro & diu reiterari potest, donec ulla Nervi pars illaesa fuerit: ut ideo toties sic ad pristinam contractionem suam lacessere Musculum valeamus, quoties nobis libuerit."