← Table of contents
Makers of Electricity

Note 12 — Chapter IV · Galvani, Discoverer of Animal Electricity.

Reading edition

Ranam dissecui, atque praeparavi ut in fig. 2 Tab. V. eamque in tabula, omnia mihi alia proponens, in qua erat mechina electrica fig. 1, collocavi ab ejus conductore penitus sejunctam, atque haud brevi intervallo dissitam; dum scalpelli cuspidem unus ex iis, qui mihi operam dabant, cruralibus hujus ranae internis nervis DD casu vel leviter admoveret, continuo omnes artuum musculi ita contrahi visi sunt, ut in vehementiores incidisse tonicas convulsiones viderentur. Eorum vero alter, qui nobis electricitatem tentantibus praesto erat, animadvertere sibi visus est, rem contingere dum ex conductere machinae scintilla extorqueretur fig. 1 B. Rei novitatem ille admiratus de eadem statim me alia omnino molientem ac mecum ipso cogitantem admonuit. His ego incredibili cum studio, et cupiditate incensus idem experiundi, et quod occultum in re esset in lucem pro ferendi admovi propterea et ipse scalpelli cuspidem uni vel alteri crurali nervo, quo tempore unus aliquis ex iis, qui aderant, scintillam eliceret. Phoenomenon eadem omnino ratione contigit; vehementes nimirum contractiones in singulos artum musculos, perinde ac si tetano praeparatum animal esset correptum, eodem ipso temporis momento inducebantur, quo scintillae extorquerentur.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings