Note 1487 — Chapter XXXII · (continued 2)
E. M. Lamond translation
According to the MS. in the Vatican Library (Palat. 1825, fol. 117): “Dum (conscientia mala) præteritum peccatum non potest mutare et iram futuram nullo modo vitare, necesse est, ut, quocunque vertatur, angustetur et tribuletur; nec ab his angustiis liberatur, nisi per sanguinem Christi, quem si per fidem intuita fuerit, credit et intelligit, peccata sua in eo abluta et ablata esse. Sic per fidem purificatur simul et quietatur, ut iam nec pœnas formidet præ gaudio remissionis peccatorum. Ad hanc igitur munditiam nulla lex, nulla opera et prorsus nihil nisi unicus sanguis Christi facere potest; ne ipse quidem, nisi cor hominis crediderit eum esse effusum in remissionem peccatorum.”—Fol. 117´: “Quæ (fides remissionis peccatorum) haberi non potest nisi in verbum Dei, quod prædicat nobis, sanguinem Christi effusum esse in remissionem peccatorum.”—Fol. 118: “Unde sequitur, quod hi qui meditantur Christi passionem, tantum ut compatiantur aut aliud quam fidem consequantur, prope infructuose et gentiliter meditantur.... Quo frequentius meditetur, eo plenius credatur, sanguinem Christi pro suis peccatis effusum. Hoc est enim bibere et manducare spiritualiter, scilicet hac fide in Christum impinguari et incorporari.”