← Table of contents
Luther, vol. 2 of 6

Note 427 — Chapter XIII · (continued 2)

E. M. Lamond translation

The text in question runs as follows: “De Helia Luthero vulgata est apud (nos) creberrima fama morbo laborare hominem. Giengerius tamen ex Lipsiis rediens nundinis refert foeliciter, convaluisse scilicet Heliam, qui nos omnes mira affecit lætitia. Clamabant adversarii pseudoregem interiisse de Sickingero gloriantes, pseudopapam autem ægrotum propediem obiturum. Deus tamen, cuius res agitur, melius consuluit. Apriolus tamen multa mihi ex compassione de Lutheri nostri mala valetudine adscripsit, et inter reliqua de nimia vigilia, qua dominus Helias molestetur. Non est mirum, hominem tot cerebri laboribus immersum, in siccitatem cerebri incidere, unde nimia causatur vigilia. Tu autem, qui medicum agis, non debes esse oblitus, si lac mulieris mixtum cum oleo violato in commissuram coronalem ungatur, quam familiariter humectet cerebrum ad somnumque disponat; et si cum hoc dolores mali Francie somno impedimento fuerint, mitigandi sunt cum emplastro, quod fit ex medulla cervi, in qua coquuntur vermes terræ cum modico croco et vino sublimato. Hec si dormituro apponuntur, somnum conciliant, qui somnus maxime est necessarius ad restaurandam sanitatem. Nam quod caret alterna requie durabile non est. Cura nobis Lutherum propter Deum, cuius fidei me commenda et charitati. Melanchthonis (?) notum fac Apriolumque saluta.” (From the “Cod. Rych.” in the Wolff collection of the Hamburg Town Library, p. 560.)

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings