Note 287:2 — Chapter VII
Reading edition
"Quandoque remeniscitur aliquis incipiens ab aliqua re, cujus memoratur, a quâ procedit ad alium triplici ratione. Quandoque quidem ratione similitudinis, sicut quando aliquis memoratur de Socrate, et per hoc, occurrit ei Plato, qui est similis ei in sapientia; quandoque vero ratione contrarietatis, sicut si aliquis memoretur Hectoris, et per hoc occurrit ei Achilles. Quandoque vero ratione propinquitatis cujuscunque, sicut cum aliquis memor est patris, et per hoc occurrit ei filius. Et eadem ratio est de quacunque alia propinquitate, vel societatis, vel loci, vel temporis, et propter hoc fit reminiscentia quia motus horum se invicem consequuntur."—Aquinatis Comment. in Aristot. de Memoria et Remeniscentia; edit. Paris, 1660, p. 64. The scope of Aquinas' remarks have more reference to mnemonics or artificial memory than to association. They explain how a man, remembering what he did yesterday, may pass to the remembrance of what he did the day before, &c.